monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 19 > bnfNAL1585.61 > 55 > csg48.293 > sectio 9 > bavPal.lat.311.387 > sectio 34 > sectio 28 > bnfNAL1585.57 > salCod.Sal.X,16.385 > uwbM.p.th.f.68.221 > bnfNAL1585.66 > csg48.246 > salCod.Sal.X,16.379 > sectio 71 > sectio 69 > bavPal.lat.311.392 > bnfNAL1585.34 > sectio 27 > sectio 29 > sectio 87 > sectio 6 > sectio 78 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 8
Quam cito malignandi occasio se obtulit, ut verbo Isaiae utar: Ova aspidum eruperunt, et quod confotum est in eis erupit in regulum . Si inimicus tuus maledixisset tibi, sustinuisses utique, nunc autem homo pacis tuae, qui edebat panes tuos tecum ambulans cum consensu , magnificavit super te supplantationem . Sicut homo bonum vinum primum ponit: cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est , sic supplantatores impii post vinum adulatoriae lenitatis propinaverunt tibi vinum de suburbanis Gomorrhae, venenum aspidum insanabile.